Divitiae ad quid prodesse possunt. Tamen ne dicerent divites, non se habere quid faciant de divitiis suis, admonuit Timotheum, ut eos etiam consilio regeret, non solum praecepto cohiberet: cum dixisset, Neque sperare in incerto divitiarum; ne se spem perdidisse arbitrarentur, subjecit, Sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: temporalia ad utendum, aeterna ad fruendum. Sed de divitiis suis quid faciant? Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant. Hoc prosint divitiae, ne sit tibi difficultas tribuendi. Vult enim pauper, et non potest: vult dives, et potest. Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 3I Tim. VI, 17-19 . Nam ista vita falsa est. Hujus vitae falsitate deceptus ille in purpura et bysso, jacentem ulcerosum pauperem ante suam januam contemnebat. Sed ille linctus a canibus, thesaurum sibi aeternum in Abrahae gremio comparabat, et si non abundanti facultate, pia tamen et opima voluntate. Ille autem dives, qui sibi magnus videbatur in purpura et bysso, mortuus sepultus est in inferno. Et quid invenit? Aeternam sitim, indeficientes flammas. Successit ignis purpurae et bysso: ea tunica ardebat, qua se exspoliare non poterat. Pro epulis ariditas, et desiderium guttae de digito pauperis, sicut illi micarum de mensa divitis. Sed illius egestas praeteriens, hujus poena permanens 4Luc. XVI, 19-26. Hoc attendant divites hujus mundi, et non superbe sapiant. Facile tribuant, communicent: thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum; ubi sunt veri divites, sed non hujus mundi: ut apprehendant veram vitam.