TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petra super quam aedificata est Ecclesia ipse est Christus. Istum nobis diem beatissimorum apostolorum Petri et Pauli passio consecravit. Non de obscuris aliquibus martyribus loquimur. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 1Psal. XVIII, 5 . Isti martyres viderunt quod praedicaverunt, secuti aequitatem, confitendo veritatem, moriendo pro veritate. Beatus Petrus, primus Apostolorum, vehemens Christi amator, qui meruit audire, Et ego dico tibi, Quia tu es Petrus. Dixerat enim ipse: Tu es Christus Filius Dei vivi. Christus illi: Et ego dico tibi, Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 2Matth. XVI, 16, 18 . Super hanc petram aedificabo fidem, quam confiteris. Super hoc quod dixisti, Tu es Christus Filius Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam. Tu enim Petrus. A petra Petrus, non a Petro petra. Sic a petra Petrus, quomodo a Christo Christianus. Vis nosse de qua petra Petrus dicatur? Paulum audi: « Nolo » enim « vos ignorare, fratres; » Apostolus Christi dicit; « Nolo vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente eos petra: petra autem erat Christus » 3I Cor. X, 1-4. Ecce unde Petrus.

Notes

  1. 1. Psal. XVIII, 5
  2. 2. Matth. XVI, 16, 18
  3. 3. I Cor. X, 1-4