TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vita ametur, sed bona. Omnia volunt homines bona praeter animam suam. Vitam ergo amamus, et amare nos vitam nullo modo dubitamus: neque omnino negare poterimus, amare nos vitam. Ergo eligamus vitam, si amamus vitam. Quid eligimus? Vitam. Primo hic bonam; post hanc, aeternam. Primo hic bonam, sed nondum beatam. Bona modo agatur, cui postea beata servatur. Bona vita, opus est: beata, merces est. Age bonam, et accipies beatam. Quid justius, quid ordinatius? Ubi es amator vitae? Bonam elige. Si uxorem velles, nonnisi bonam velles: amas vitam, et eligis malam? Dic mihi quid malum velis. Quidquid volueris, quidquid amaveris, bonum vis. Prorsus non vis jumentum malum, non servum malum, non vestem malam, non villam malam, non domum malam, non uxorem malam, non filios malos. Omnia bona quaeris: esto bonus qui quaeris. Quid te offendisti, ut inter omnia quae vis bona, solus velis esse malus? Cara est tibi villa, uxor tua, vestis tua, et, ut ad extremum veniamus, caliga tua; et viluit tibi anima tua? Certe vita ista laboribus plena est, aerumnis, tentationibus, miseriis, doloribus, timoribus plena est ista vita: certe manifestum est quia his omnibus malis plena est. Et tamen sic quomodo omnibus malis plena est, si quis illam nobis daret aeternam sic, talem qualis est, quantas gratias ageremus, ut semper miseri essemus? Non talem promittit, non quicumque homo, sed Deus verus. Vera veritas promittit vitam, non solum aeternam, sed etiam beatam; ubi nulla molestia, nullus labor, nullus timor, nullus dolor. Ibi plena et tota certa securitas. Vita sub Deo, vita cum Deo, vita de Deo, vita ipse Deus, Talis nobis aeterna promittitur: et huic temporalis, et ista, hoc est, misera et aerumnosa praeponitur? Praeponitur, inquam, an non? Praeponitur, quando vis homicidium facere, ne moriaris. Times enim ne te occidat servus, et tu occidis servum. Times ne te occidat uxor, de qua forte falsum suspicaris; et tu dimissa uxore, adulterinas nuptias cum altera concupiscis. Ecce amando vitam, perdidisti vitam: aeternae vitae temporalem, beatae miseram praetulisti. Et quid invenisti? Forte cum servas vitam, nolens exspiras. Quando hinc eas, ignoras. Qua fronte exis ad Christum? Qua fronte recusas supplicium? Non dico, Qua fronte postulas praemium? Eris in aeterna morte damnatus, qui eligis temporalem vitam, cujus electione contemnis sempiternam.