Verbum Dei incomprehensibile. Extendite corda vestra, adjuvate paupertatem sermonis nostri. Quod dicere potuero, audite: quod non potuero, cogitate. Quis comprehendat Verbum manens? Omnia verba nostra sonant et transeunt. Quis comprehendat Verbum manens, nisi qui in ipso manet? Vis comprehendere Verbum manens? Noli sequi flumen carnis. Caro quippe ista fluvius est: non enim manet. Tanquam de fonte quodam secreto naturae nascuntur homines, vivunt homines, moriuntur homines: nec unde veniant novimus, nec quo eant novimus. Latet aqua, donec progrediatur ex fonte: currit, et apparet in flumine: sed rursus latet in mari. Contemnamus fluvium istum manantem, currentem, desinentem, contemnamus. Omnis caro fenum, et omnis honor carnis sicut flos feni. Fenum aruit, flos decidit. Vis manere? Verbum autem Domini manet in aeternum 2Isai. XL, 6-8 .