Carnalia in regno coelorum non exspectanda. Divitiae hic argumentum indigentiae. Sanitas hujus vitae longa aegritudo. Denique vide quod sequitur. Ideo dico vobis (quia non inveni tantam fidem in Israel, id est, tantam cum fide humilitatem): Ideo dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum 14Matth. VIII, 5, 11 . Recumbent, inquit, requiescent. Non enim debemus illic carnales epulas cogitare, aut aliquid tale in illo regno concupiscere, ut non vitia mutemus virtutibus, sed vitia supponamus. Aliud est enim, desiderare regnum coelorum propter sapientiam et vitam aeternam; aliud, propter felicitatem terrenam, quasi illic habeamus eam opulentiorem atque majorem. Si divitem te in illo regno futurum putas, cupiditatem non amputas, sed mutas: et tamen dives eris, et nonnisi illic dives eris. Nam hic indigentia tua colligit plurima. Quare multum habent divites? Quia multum indigent. Major indigentia quasi majores comparat facultates: illic ipsa indigentia morietur. Tunc vere dives eris, quando nullius indigens eris. Non enim tu dives, et angelus pauper, qui non habet jumenta et rhedas et familias. Quare? Quia non indiget: quia quanto fortior, tanto minus indigus. Ergo ibi divitiae, et verae divitiae. Epulas terrae hujus non ibi cogites. Epulae enim terrae hujus medicamenta quotidiana sunt; aegritudini cuidam nostrae, cum qua nascimur, necessaria sunt. Aegritudinem istam sentit quisquis, cum hora reficiendi transierit. Vis videre quanta aegritudo sit ista, ut tanquam acuta febris, septem diebus necet? Ne te sanum putes. Sanitas immortalitas erit. Nam haec longa aegritudo est. Quia quotidianis medicamentis fulcis morbum tuum; sanus tibi esse videris: detrahe medicamenta, et vide quid potes.