Evangelicae lectionis expositio. Propositum est nobis, in adjutorio Domini, de hoc recentissimo Evangelii capitulo disputare, nec est parva quaestio, ne periclitetur veritas, et falsitas glorietur. Sed neque veritas perire potest, neque falsitas superare. Quid autem quaestionis habeat ista lectio, parumper accipite; et facti intenti per propositam quaestionem, orate ut sufficiamus ad solutionem. Dies festus erat Judaeorum scenopegia: hi dies sunt, quantum videtur, quos hodieque observant, quando casas vocant. Est enim illis ista solemnitas de fabricatione tabernaculorum; quoniam tabernaculum σκηνή dicitur, scenopegia est tabernaculi fabricatio. Hi dies festi apud Judaeos agebantur: et appellabatur unus dies festus, non quia uno die fiebat, sed quia continuata festivitate peragebatur; sicut dies festus Paschae, sicut dies festus azymorum, et tamen, sicut manifestum est, ille festus dies agitur per aliquot dies. Erat ergo in Judaea ista solemnitas; Dominus Jesus in Galilaea erat, ubi et nutritus est, ubi et consanguineos atque cognatos habuit, quos Scriptura fratres appellat. Dixerunt ergo ei, sicut lectum audivimus, fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta te mundo. Deinde subjungit Evangelista: Neque enim fratres ejus credebant in eum. Si ergo non in eum credebant, invidiosa verba subjiciebant. Respondit eis Jesus: Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt. Vos ascendite in diem festum hunc. Ego non ascendo ad diem festum istum, quia tempus meum nondum impletum est. Deinde sequitur Evangelista: Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi occulte. Huc usque extenditur quaestio, caetera aperta sunt.