TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Littus, finis saeculi. Non scissum rete, quia nullae haereses. Quis magnus, et quis minimus, in regno coelorum. Quid ergo? Adduxerunt, inquit, retia ad littus. Petrus attraxit retia ad littus: modo cum Evangelium legeretur, audistis. Ubi audis littus, intellige finem maris: ubi audis finem maris, intellige saeculi finem. In illa piscatione non ad littus attracta sunt retia: sed ipsi pisces qui capti sunt, in naviculas fusi sunt. Hic autem traxerunt ad littus. Spera finem saeculi. Venturus est finis; bono dextrorum, malo sinistrorum. Et quot pisces? Attraxerunt, inquit, retia habentia pisces centum quinquaginta tres. Et adjecit Evangelista rem necessariam: Et cum tanti, id est, tam magni essent, non est scissum rete. Magni erunt, sed haereses non erunt: et ideo magis haereses non erunt, quia magni erunt. Qui sunt magni? Lege verba ipsius Domini in Evangelio, et invenies magnos. Ait enim quodam loco: Non veni Legem et Prophetas solvere, sed adimplere.