Non audire, quasi non aedificare, malum est. Ait ergo aliquis: Quod non sum facturus, quid mihi opus est audire? Audiendo enim, inquit, et non faciendo, ruinam aedificabo. Nonne tutius est nihil audire? Ipsam quippe partem Dominus in sua similitudine proposita attingere noluit, sed intelligendam dedit. In hoc enim saeculo, pluvia, venti, flumina non quiescunt. Non aedificas super petram, ut veniant, et non te dejiciant? Non aedificas super arenam, ne cum venerint, domum dejiciant? Ergo sine ullo tecto, quia nihil audis, sic remanebis. Venit pluvia, veniunt flumina: numquid ideo tutus, quia raperis nudus? Considera ergo, qualem tibi elegeris partem. Non eris, ut putas, non audiendo securus: necesse est te nudUm sine ullo tecto obrui, tolli, submergi. Si ergo malum est super arenam aedificare, malum est nihil aedificare; restat ut non sit bonum nisi in petra aedificare. Malum est ergo non audire: malum est audire et non facere: restat audire et facere. Estote ergo factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.