Omnis alia blasphemia, dimisso peccato in Spiritum sanctum, dimittitur, quare. Ideo autem non solum verbum quod dictum fuerit contra Filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impoenitentis contra Spiritum sanctum, quo in Ecclesia peccata solvuntur, cuncta alia dimittuntur. Quomodo autem hoc dimittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum? Omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod nunquam dimittetur: in quibus est autem, quoniam hoc nunquam dimittitur, nec alia dimittuntur; quia omnium remissio vinculo istius impeditur. Non ergo propterea quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur; quia in Trinitate major est Filio Spiritus sanctus, quod nullus unquam vel haereticus dixit: sed quoniam quisquis restiterit veritati, et blasphemaverit veritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem apud homines, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis, quod est Filius hominis, idem ipse Christus, si non dixerit verbum illud cordis impoenitentis contra Spiritum sanctum, de quo dictum est, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu 48Joan. III, 5 ; et de quo item dictum est, Accipite Spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei 49Id. XX, 22 : id est, si poenituerit eum, accipiet per hoc donum remissionem omnium peccatorum, simul et hujus, quod verbum dixit contra Filium hominis; quia peccato ignorantiae sive contumaciae vel cujuscumque blasphemiae, non addidit peccatum impoenitentiae contra donum Dei et gratiam regenerationis vel reconciliationis, quae fit in Ecclesia in Spiritu sancto.