TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Feminis exemplum Susanna. Agendum non solum ut bona sit vita, sed et fama illaesa. Si de femina tanta Scriptura testis est; numquid viros deseruit? numquid eis exemplum imitationis deesse permisit? Intuebamur Susannam tentatam a viris concupiscentibus ejus corruptionem, intuebamur certantem. Lectio illa theatrum nostri cordis erat, athletam Dei pudicum spiritum exspectabamus, certantem adversarium videbamus, de victo cum vitrice triumphemus. Habent exemplum suum religiosae conjuges, habent quod imitentur. Deo debeant quod servant, non homini: tunc enim servant, si Deo debeant; tunc servant, si illi debeant, qui videt quod servant, quod etiam maritus non videt. Saepe enim absens est maritus, semper est praesens Deus: et aliquando, quia homo est maritus, suspicatur falsum; tunc oret mulier pro marito suo suspicante falsum; oret ut ille salvetur, non ut ille damnetur. Falsa enim viri suspicio non claudit oculos Dei. Illius conscientia nuda est coram illo, qui creat eam. Ipse enim ad tempus oppressam liberat in aeternum. Sed oret pro marito, et det operam non solum habere bonam vitam, sed etiam illaesam famam. Bonam enim vitam ipsa pudicitia liberat, ne damnetur: bona vero fama alios liberat, ne falsum suspicando labantur, et forte in peccatum decidant, dum quod non vident judicant: sicuti judices isti ceciderunt, et Daniel sanctus, imo per Danielem Dominus, magis illos judices, quam Susannam, ab interiore morte liberavit. Liberavit enim illam, ne ad tempus damnaretur: liberavit autem illos, ne male judicando et innocentem damnando, in aeternum supplicium caderent ejus judicis, quem nemo potest corrumpere, a quo nemo se potest abscondere.