TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petitionum discrimen. Oratio Dominica quotidie dicitur ad altare. Tres ergo petitiones superiores Sanctificetur nomen tuum, Veniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra, aeternae sunt. Quatuor autem sequentes ad istam vitam pertinent. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: numquid quotidie petituri sumus panem quotidianum, quando ad illam satietatem venerimus? Dimitte nobis debita nostra: numquid in illo regno dicemus, quando debita non habebimus? Ne nos inferas in tentationem: numquid tunc dicere poterimus, quando nulla erit tentatio? Libera nos a malo: numquid dicemus, quando nullum erit unde liberemur? Quatuor ergo ista propter vitam nostram quotidianam nobis necessaria sunt, tria vero illa propter aeternam. Sed omnia petamus, ut ad illam perveniamus; et hic rogemus ne ab illa separemur. Oratio quotidie dicenda est vobis, cum baptizati fueritis. In ecclesia enim ad altare Dei quotidie dicitur ista Dominica oratio, et audiunt illam fideles. Non ergo timemus, ne minus diligenter eam teneatis: quia et si quis vestrum non poterit tenere perfecte, audiendo quotidie tenebit.