TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Scire Christum crucifixum magna sapientia. Superbia hominem prohibet a fide in Christum.--Et ego, inquit, fratres, veniens ad vos veni non in elatione verbi aut sapientiae, annuntians vobis mysterium Dei. Dicit etiam: Numquid dixi me scire aliquid in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum 5I Cor. II, 1, 2 ? Et si hoc solum sciebat, nihil est quod nesciebat. Magnum est scire Christum crucifixum: sed ante oculos parvulorum tanquam involutum posuit thesaurum. Christum, inquit, crucifixum. Quanta habet intus iste thesaurus? Deinde alio loco, cum metueret quibusdam, ne per philosophiam et inanem fallaciam seducerentur a Christo, thesaurum scientiae et sapientiae Dei promisit in Christo. Cavete, inquit, ne quis vos seducat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa mundi, non secundum Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 6Coloss. II, 8, 3 . Christus crucifixus, thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Nolite ergo, inquit, nomine sapientiae dicipi. Ad hoc involucrum vos advocate, hoc vobis ut evolvatur, orate. Stulte hujus mundi philosophe, quod quaeris nihil est: quem non quaeris. Quid prodest, quia multum sitis, et fontem calcando pertransis? Contemnis humilitatem, quia non intelligis majestatem. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 7I Cor. II, 8 . Jesum Christum, inquit, crucifixum. Non dixi aliquid me in vobis scire, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum: humilitatem ejus, quam irrident superbi, ut fiat in eis, Increpasti superbos; maledicti enim qui declinant a mandatis tuis 8Psal. CXVIII, 21 . Et quod est mandatum ejus, nisi ut credamus in eum, et diligamus invicem? In quem credamus? In Christum crucifixum. Quod non vult audire superbia, hoc audiat sapientia. Mandatum ejus est, ut credamus in eum. In quem? In Christum crucifixum. Hoc est mandatum ejus, ut credamus in Christum crucifixum. Hoc omnino: sed superbus iste, erecta cervice, tumenti gutture, elata lingua, inflatis buccis irridet Christum crucifixum. Maledicti ergo qui declinant a mandatis tuis. Quare irrident, nisi quia vilem vesticulam forinsecus circumdatam vident, latentem intus thesaurum non vident? Videt carnem, videt hominem, videt crucem, videt mortem, ista contemnit. Mane, noli transire, noli spernere, noli insultare. Exspecta, scrutare: forte est aliquid intus quod te multum delectet. Si invenias quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 9I Cor. II, 9 . Videt oculus carnem: est infra carnem quod oculus non videt. Audit auris tua vocem: est ibi quod auris non audivit. Ascendit in cor tuum, quasi de terrenis cogitationibus, homo crucifixus et mortuus: est illic quod in cor hominis non ascendit. Ascendunt enim in cor nostrum usitatae cogitationes: Ascendit, inquit, in cor Moysi visitare fratres suos 10Exod. II, 11 ; humana est ista conditio. Et cum discipuli de ipso Domino dubitarent, et apud se ipsos dicerent, cum subito resurrexisse conspicerent, Ipse est, non est; caro est, spiritus est: hoc eis dicit, Quid cogitationes ascendunt in cor vestrum 11Luc. XXIV, 38 ?

Notes

  1. 5. I Cor. II, 1, 2
  2. 6. Coloss. II, 8, 3
  3. 7. I Cor. II, 8
  4. 8. Psal. CXVIII, 21
  5. 9. I Cor. II, 9
  6. 10. Exod. II, 11
  7. 11. Luc. XXIV, 38