Christi nativitates duae sunt. Filius sine initio semper genitus a Patre. Hodiernus dies Natalis Domini nostri Jesu Christi nobis festus illuxit. Natalis dies, quo natus est dies. Et ideo hodie, quia ex hodierno crescit dies. Nativitates Domini nostri Jesu Christi, duae sunt; una divina, altera humana: ambae mirabiles; illa sine femina matre, ista sine viro patre. Quod ait sanctus Isaias propheta, Generationem ejus quis enarrabit 1Isai. LIII, 8 ? ad ambas generationes referri potest. Quis digne enarret generantem Deum? Quis digne enarret virginis partum? Illud sine die, hoc certo die: utrumque sine humana aestimatione, et cum magna admiratione. Illam primam attendite generationem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 2Joan. I, 1 . Cujus Verbum! Ipsius Patris. Quod Verbum? Ipse Filius. Nunquam Pater sine Filio. Et tamen qui nunquam sine Filio, genuit Filium. Et genuit, et non coepit. Sine initio generato nullum est initium. Et tamen Filius, et tamen genitus. Dicturus est homo: Quomodo genitus, et non habet initium? Si genitus, habet initium: si non habet initium, quomodo genitus? Quomodo, nescio. Quaeris ab homine quomodo sit genitus Deus? Interrogatione tua laboro; sed Prophetam appello: Generationem ejus quis enarrabit? Veni mecum ad istam generationem humanam, veni mecum ad istam, in qua se ipsum exinanivit formam servi accipiens: si forte vel ipsam capere possimus, si forte vel de ipsa aliquid loqui valeamus. Etenim quis capiat, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Quis hoc capiat? quis hoc digne cogitet? Cujus mens hoc audeat perscrutari? Cujus lingua audeat pronuntiare? Cujus valeat cogitatio capere? Interim hoc omittamus: multum est ad nos. Ut autem non multum esset ad nos, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus 3Philipp. II, 6, 7 . Ubi? In virgine Maria. Inde ergo aliquid loquamur, si forte possumus. Angelus nuntiat, virgo audit, credit, et concipit. Fides in mente, Christus in ventre. Virgo concepit, miramini: virgo peperit, plus miramini: post partum, virgo permansit. Generationem ergo istam quis enarrabit?