TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aromata, sancti et martyres. Quae sunt ista aromata? De quibus dicit ipsa Dominica sponsa: Post odorem unguentorum tuorum curremus 4Cant. I, 3 . Cujus odoris memor apostolus Paulus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Magnum sacramentum: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis ad mortem. Et ad haec intelligenda quis idoneus 5II Cor. II, 14-16 ? Quomodo bonus odor alios vegetat, alios necat? Bonus odor, non malus. Non enim ait: Bonus odor bonos vegetat, et malus odor malos necat. Non ait: Aliis quidem sumus odor bonus ad vitam, aliis odor malus ad mortem. Non hoc ait: sed, Christi bonus odor sumus in omni loco. Vae miseris, quos bonus odor occidit. Si ergo bonus odor estis, o Paule, quare iste odor alios occidit, alios vegetat? Quod alios vegetat, audio, intelligo: quod alios occidit, difficile assequor: maxime quia dixisti, Et ad haec quis idoneus? Non est mirum quia non sumus idonei. Faciat nos idoneos, cujus odor erat de quo loquimur. Cito enim mihi respondet Apostolus: Intellige, Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Nos tamen bonus odor, aliis odor vitae ad vitam, aliis odor mortis ad mortem. Odor iste vegetat diligentes, necat invidentes. Si enim non esset claritudo sanctorum, invidia non surgeret impiorum. Coepit persecutionem pati odor sanctorum: sed quomodo ampullae unguentorum, quanto magis frangebantur, tanto amplius odor diffundebatur.

Notes

  1. 4. Cant. I, 3
  2. 5. II Cor. II, 14-16