TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petro Ecclesiae personam gerenti datae claves regni coelorum. Uni datae sunt, quia Ecclesiae unitati. Christus prius resuscitat, tum Ecclesia solvit. Dominus Jesus discipulos suos ante passionem suam, sicut nostis, elegit, quos Apostolos appellavit. Inter hos pene ubique solus Petrus, totius Ecclesiae meruit gestare personam. Propter ipsam personam, quam totius Ecclesiae solus gestabat, audire meruit, Tibi dabo claves regni coelorum 4Matth. XVI, 19 . Has enim claves non homo unus, sed unitas accepit Ecclesiae. Hinc ergo Petri excellentia praedicatur, quia ipsius universitatis et unitatis Ecclesiae figuram gessit, quando ei dictum est, Tibi trado, quod omnibus traditum est. Nam ut noveritis Ecclesiam accepisse claves regni coelorum, audite in alio loco quid Dominus dicat omnibus Apostolis suis. Accipite Spiritum sanctum. Et continuo: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cujus tenueritis, tenebuntur 5Joan. XX, 22, 23 . Hoc ad claves pertinet, de quibus dictum est, Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo; et quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in coelo. Sed hoc Petro dixit. Ut scias quia Petrus universae Ecclesiae personam tunc gerebat, audi quid ipsi dicatur, quid omnibus fidelibus sanctis: « Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Si non te audierit, adhibe tecum unum aut duos: scriptum est enim, In ore duorum aut trium testium, stabit omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam: si nec ipsam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quia quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in coelo; et quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in coelo » 6Matth. XVIII, 15-18. Columba ligat, columba solvit; aedificium supra petram ligat et solvit.

Notes

  1. 4. Matth. XVI, 19
  2. 5. Joan. XX, 22, 23
  3. 6. Matth. XVIII, 15-18