TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Haeretici in hoc conveniunt, ut negent Christum in carne venisse. Proinde, charissimi, diligenter consideremus, quoniam non dubitamus veram esse sententiam, Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: convincendi sunt isti quod non confiteantur Christum in carne venisse. Nam si eis istam concesserimus confessionem, ex Deo illos esse fatebimur. Quomodo vos ab eorum erroribus vel prohibemus, vel deterremus, vel adversus eos scuto veritatis defendimus? Adjuvet nos Dominus, quia et vestra exspectatio pro nobis oratio est, ut convincantur isti quia non confitentur Christum in carne venisse.