Vita similis Angelorum erit, carens operibus corruptionis et indigentiae. Sabbatum perpetuum. Misericordiae opera cur ibi nulla erunt. Dices, Quomodo vivunt Angeli? Sufficit tibi scire hoc, quod non corruptibiliter vivunt. Facilius enim tibi potest dici quid ibi non erit, quam quid ibi erit. Possum enim et ego, fratres mei, breviter vobis percurrere quaedam quae ibi non erunt: et hoc propterea possum, quia ista experti sumus, et novimus ea quae ibi non erunt. Quid autem ibi erit nondum sumus experti. Per fidem enim ambulamus, nondum per speciem: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 50II Cor. V, 6 et 7 . Quid ergo ibi non erit? Ducere uxorem, ut filii propagentur; quia non est ibi mors: non ibi erit crescere, quia nec senescere: non erit refectio, quia nec defectio: non ibi erunt negotia, quia nec indigentia; nec ipsa laudabilia opera hominum innocentium, quae cogit operari egestas et necessitas hujus vitae. Non enim dico tantummodo non ibi futura opera latronum aut feneratorum, sed ipsa quae innocentes homines operantur propter indigentiam sublevandarum humanarum necessitatum, non ibi erunt.