Timore poenae malum non faciens, nondum laudandus. Gehennae timor ad quid utilis. Et cum timorem correxeris, et utiliter timere coeperis, non temporales cruciatus, sed aeterni ignis supplicia, et ideo adulter non fueris: hinc enim loquebamur, propter Apostolum, qui dixit, Corpora vestra membra Christi sunt: cum ergo ideo adulter esse non coeperis, quia times ardere in igne sempiterno, nondum laudandus es; non quidem ita dolendus, ut ante, sed tamen nondum laudandus.