Quaestio omnium difficillima. Erigite itaque, fratres, erigite ad me aures, ad Dominum mentes. Dico Charitati vestrae: forte in omnibus sanctis Scripturis nulla major quaestio, nulla difficilior invenitur. Unde ut vobis aliquid de me ipso fatear, semper in sermonibus quos ad populum habui, hujus quaestionis difficultatem molestiamque vitavi: non quia nihil haberem quod inde utcumque cogitarem; neque enim in re tanta petere, quaerere, pulsare negligerem: sed quia ipsi intelligentiae, quae mihi aliquantum aperiebatur, verbis ad horam occurrentibus me posse sufficere non putarem. Hodie autem lectiones audiens, de quibus vobis esset sermo reddendus, cum Evangelium legeretur, ita pulsatum est cor meum, ut Deum crederem velle aliquid hinc per meum ministerium vos audire.