Lingua cohibenda. Magnam mercedem proposuit: in tanta proposita mercede, videamus quid jussit. Jam enim mercede tantae pollicitationis et amore mercedis accensi, paremus jussioni ejus vires nostras, latera, lacertos. Quasi jussurus est onera grandia nos portare, forte aliquid fodere, forte aliquam machinam erigere? Non tibi jussit rem laboriosam, sed membrum quod inter omnia membra cito moves, ipsum tibi praecepit cohibere: Cohibe linguam tuam a malo. Non est labor erigere fabricam; et labor est tenere linguam? Cohibe linguam tuam a malo. Noli loqui mendacium, noli loqui criminationes, noli loqui calumnias, noli loqui falsa testimonia, noli loqui blasphemias: Cohibe linguam tuam a malo. Vide quomodo irasceris, si quis de te male loquatur. Quomodo irasceris alteri, quando de te male loquitur: sic irascere tibi, quando de altero male loqueris. Labia tua ne loquantur dolum. Quod est intus in corde tuo, hoc dicatur foris. Non aliud pectus tegat, et aliud lingua proferat. Declina a malo, et fac bonum. Nam quomodo dicturus sum ei, Vesti nudum, qui adhuc vult spoliare vestitum? Nam qui premit civem suum, quomodo habet suscipere peregrinum? Ergo per ordinem, prius declina a malo, et fac bonum: prius accinge lumbos tuos, et tunc accende lucernam. Et cum hoc feceris, securus exspecta vitam et dies bonos. Quaere pacem, et sequere eam: et tunc bona fronte dices Domino, Feci quod jussisti, redde quod promisisti.