TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Amor sui perversus, verius est sui contemptus. Pecuniae amor usque ad animae contemptum. Nemo enim est qui non se amet; sed rectus amor est quaerendus, perversus cavendus. Quisquis enim dimisso Deo amaverit se, Deumque dimiserit amando se, non remanet nec in se, sed exit et a se. Exit exsul pectoris sui, contemnendo interiora, amando exteriora. Quid dixi? Omnes qui mala faciunt, nonne conscientiam suam contemnunt? Ponit autem modum iniquitati suae, quisquis erubuerit conscientiae suae. Ergo quia contempsit Deum ut amaret se, amando foris quod non est ipse, contempsit et se. Videte, audite Apostolum huic sensui testimonium perhibentem: In novissimis, inquit, temporibus instabunt tempora periculosa. Quae sunt tempora periculosa? Exunt homines se ipsos amantes. Hoc est caput mali. Videamus ergo si remanent vel in se, amando se; videamus, audiamus quod sequitur: Erunt, inquit, homines se ipsos amantes, amatores pecuniae 3II Tim. III, 1, 2 . Ubi es qui te amabas? Nempe foris es. Rogo te, pecunia numquid tu es? Nempe qui neglecto Deo amasti te, amando pecuniam deseruisti et te. Prius deseruisti, postea perdidisti. Fecit enim amor pecuniae ut perderes te. Mentiris propter pecuniam: Os quod mentitur, occidit animam 4Sap. I, 11 . Ecce cum quaeris pecuniam, perdidisti animam tuam. Profer trutinam veritatis, non cupiditatis: profer stateram, sed veritatis, non cupiditatis; profer, obsecro te, et pone in una parte pecuniam, in altera animam. Jam tu appendis, et ex cupiditate fraudulentos digitos adhibes; vis ut mergat pars quae habet pecuniam. Pone, noli appendere: fraudem vis facere contra te; video quid agas. Praeponere vis pecuniam animae tuae; mentiri propter illam, perdere istam. Pone, Deus appendat; qui nescit falli, nec fallere, ipse appendat. Ecce ipse appendit; vide appendentem, audi renuntiantem: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur? Vox divina est, vox est appendentis, nec fallentis; renuntiantis, admonentis. Tu in una parte pecuniam ponebas, et in altera animam; vide ubi posuisti pecuniam. Quid respondet qui appendit? Tu pecuniam posuisti: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur 5Matth. XVI, 26 ? Animam autem appendere volebas cum lucro: appende cum mundo. Volebas eam perdere, ut abs te acquireretur terra: plus habet ista ponderis, quam coelum et terra. Sed facis hoc, quia dimittendo Deum, et amando te, existi et a te; et alia jam, quae sunt forinsecus, pluris aestimas quam te. Redi ad te: sed iterum sursum versus cum redieris ad te, noli remanere in te. Prius ab his quae foris sunt redi ad te, et deinde redde te ei qui fecit te, et perditum quaesivit te, et fugitivum invenit te, et aversum convertit te ad se. Redi ergo ad te, et vade ad illum qui fecit te. Imitare filium illum juniorem; quia forte tu es. Populo dico, non uni homini; etsi omnes me audire possint, non dico uni, sed humano generi. Redi ergo, esto filius ille junior, qui sua substantia vivens prodige dispersa et perdita eguit, porcos pavit, fame fatigatus respiravit, recoluit memoria patrem suum. Et quid de illo Evangelium dicit? Et reversus ad semetipsum. Qui dimiserat et semetipsum, reversus ad semetipsum, videamus si remanserit in semetipso. Reversus in semetipsum dixit, Surgam. Ergo ceciderat. Surgam, inquit, et ibo ad patrem meum. Ecce jam negat se, qui invenit se. Quomodo negat? Audite: Et dicam illi, Peccavi, inquit, in coelum, et coram te. Negat se. Jam non sum dignus vocari filius tuus. 6Luc. XV, 11-19 . Ecce quod sancti martyres fecerunt. Contempserunt ea quae foris erant; omnes illecebras hujus saeculi, omnes errores atque terrores, quidquid libebat, quiquid terrebat, totum contempserunt, totum calcaverunt. Venerunt et ad se, et attenderunt se; invenerunt se in se, displicuerunt sibi: ad eum cucurrerunt, a quo formarentur, in quo reviviscerent, in quo remanerent, in quo periret quod ipsi per semet ipsos esse coeperant, et hoc maneret quod in eis ipse condiderat. Hoc est negare se ipsum.

Notes

  1. 3. II Tim. III, 1, 2
  2. 4. Sap. I, 11
  3. 5. Matth. XVI, 26
  4. 6. Luc. XV, 11-19