Nullus hic sine peccato. Incumbite ergo orationibus, peccatores; confitemini peccata vestra, orate ut deleantur, orate ut minuantur, orate ut vobis proficientibus ipsa deficiant: tamen nolite desperare, et peccatores orate. Quis enim non peccavit? A sacerdotibus incipe. Sacerdotibus dixit, Prius offerte sacrificia pro peccatis vestris, et sic pro populo 12Levit. XVI, 6; Hebr. VII, 27 . Sacrificia convincebant sacerdotes: ut si quis se justum et sine peccato diceret, responderetur ei, Non attendo quod loqueris, sed quid offeras; victima tua convincit te. Quare offers pro peccatis tuis, si nulla habes peccata? An in sacrificio mentiris Deo? Sed forte sacerdotes veteris populi peccatores erant, novi populi non sunt peccatores. Certe, fratres, quia Deus voluit, sacerdos ipsius sum, peccator sum, vobiscum pectus tundo, vobiscum veniam rogo, vobiscum Deum propitium spero. Sed forte Apostoli sancti, primi, summi arietes gregis, pastoris membra pastores, forte ipsi non habebant peccatum. Vere habebant et ipsi, habebant: non irascuntur, quia confitentur. Ego non auderem. Primum ipsum Dominum audi dicentem Apostolis, Sic orate. Quomodo illi sacerdotes sacrificiis convincebantur, sic isti oratione. Sic orate. Et inter caetera quae jussit orare, et hoc posuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 13Matth. VI, 9, 12 . Quid dicunt Apostoli? Quotidie sibi debita petunt dimitti. Debitores intrant, absoluti exeunt, et ad orationem debitores redeunt. Ista vita non est sine peccato, ut quoties oratur, toties peccata dimittantur.