Quarta petitio. Sequitur in Oratione: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sive exhibitionem corpori necessariam petamus a Patre, in pane significantes quidquid nobis est necessarium, sive quotidianum panem illum intelligamus, quem accepturi estis de altari, bene petimus ut det nobis eum. Quid est enim quod oramus, nisi ne mali aliquid admittamus, unde a tali pane separemur? Et verbum Dei quod quotidie praedicatur, panis est. Non enim quia non est panis ventris, ideo non est panis mentis. Cum autem vita ista transierit, nec panem illum quaeremus quem quaerit fames; nec Sacramentum altaris habemus accipere, quia ibi erimus cum Christo, cujus corpus accipimus; nec verba nobis ista dici habent, quae dicimus vobis, nec codex legendus est, quando ipsum videbimus quod est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quo pascuntur Angeli, quo illuminantur Angeli, quo sapientes fiunt Angeli, non quaerentes verba locutionis anfractuosae; sed bibentes unicum Verbum, unde impleti ructuant laudes, et non deficiunt in laudibus. Beati enim, ait Paslmus, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 3Psal. LXXXIII., 5 .