Nec falli potest Christus, nec mentiri. Dominum ergo Jesum Christum quid existimamus, quia mentitus est? Si minus est falli, quam mentiri; quem dicere non audemus falli, dicere audemus mentiri? Ille vero nec fallitur, nec mentitur: sed omnino, sicut scriptum est (de illo quippe intelligitur, de illo debet intelligi), Nihil falsum dicitur regi, et nihil falsum exiet de ore ejus. Si regem quemlibet hominem dixit, regem Christum regi homini praeponamus. Si autem, quod verius intelligitur, Christus est de quo dixit (ei quippe falsum nihil dicitur, quia non fallitur; ex ejus ore nihil falsi procedit, quia non mentitur); quaeramus quomodo capitulum evangelicum intelligamus, et non voraginem mendacii quasi coelesti auctoritate construamus. Est autem absurdius quaerere exponere veritatem et locum praeparare mendacio. Quid me doces, rogo te, qui capitulum hoc exponis mihi? quid me vis docere? Nescio utrum audeas dicere, Falsitatem. Nam si ausus fueris hoc dicere, averto aures, et obturo spinis, ut si coarctare tentaveris, etiam punctus abscedam absque exposito Evangelio. Dic mihi quid me velis docere, et solvisti quaestionem. Dic, oro te: ecce adsum; aures patent, cor paratum est, doce. Sed quaero quid? Non eo per multa. Quid docturus es? Quamcumque doctrinam in medio versaturus, quidquid nervorum in disputatione adhibiturus, hoc solum dic, unum de duobus interrogo: Veritatem me docturus es, an falsitatem? Quid putamus cum responsurum, ne abscedat; ne hiantem et verba exprimere conantem continuo deseram? quid promissurus est, nisi veritatem? Audio, sto, exspecto, intentissime exspecto. Ecce ille qui promittebat se docturum me veritatem, de Christo insinuat falsitatem. Quomodo igitur veritatem docturus, Christum mendacem dicturus? Si Christus mentitur, sperandum est mihi quod tu mihi verum dicturus es?