Spiritus sanctus de Patre procedens Deus. Trinitatis mysterium. Credimus enim in Spiritum sanctum, de Patre procedentem 18Joan. XV, 26, nec tamen filium: super Filium manentem 19Id. I, 32, nec Filii patrem: de Filii accipientem 20Id. XVI, 14, nec tamen Filii filium: sed Spiritum Patris et Filii; Spiritum sanctum et ipsum Deum. Non enim haberet tale templum, si non esset Deus, unde dicit Apostolus, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo 21I Cor. VI, 19 ? Non creaturae templum, sed Creatoris. Absit enim a nobis, ut templum simus creaturae: cum dicat Apostolus, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 22I Cor. III, 17 . In hac Trinitate non est aliud alio majus aut minus, nulla operum separatio, nulla dissimilitudo substantiae. Unus Pater Deus, unus Filius Deus, unus Spiritus sanctus Deus. Nec tamen Pater et Filius et Spiritus sanctus tres dii, sed unus Deus. Ita ut non sit ipse Pater qui Filius, nec Filius sit qui Pater, nec Spiritus sanctus sit aut Pater aut Filius: sed Pater Filii Pater, et Filius Patris Filius, et Spiritus sanctus Patris et Filii Spiritus: et singulus quisque Deus, et ipsa Trinitas unus Deus. Haec fides imbuat corda vestra, et confessionem dirigat. Hoc audiendo credite, ut intelligatis; ut quod creditis, intelligere proficiendo valeatis.
Notes
- 18. Joan. XV, 26
- 19. Id. I, 32
- 20. Id. XVI, 14
- 21. I Cor. VI, 19
- 22. I Cor. III, 17