Odium ei qui odit gravius nocet, quam alteri. Hoc ergo primum nobis persuadeamus, ut quod hodie admoniti sumus, bene facere atque implere possimus, ante omnia non odisse. Tunc enim quando trabes non est in oculo tuo, vides recte quidquid fuerit in oculo fratris tui; et vim pateris, donec ejicias de oculo fratris tui, quod vides nocere oculo fratris tui. Lumen quod in te est, non te permittit negligere lumen fratris tui. Nam si odisti, et vis corripere, quomodo emendas lumen, qui perdidisti lumen? Dixit enim et hoc aperte eadem Scriptura, ubi scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est. Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris est usque adhuc 4Id. II, 9 . Odium, tenebrae sunt. Non potest autem fieri ut qui odit alterum, non sibi prius noceat. Illum enim laedere conatur extrinsecus, se vastat intrinsecus. Quantum autem animus noster corpore major est, tantum ei prospicere debemus, ne ipse laedatur. Laedit autem animum suum, qui odit alterum. Et quid facturus est ei quem odit? quid facturus? Tollit pecuniam, numquid fidem? Laedit famam, numquid conscientiam? Quidquid nocet, forinsecus nocet: sibi attende quid noceat. Intus enim sibi ipse inimicus est, qui odit alterum. Sed quia non sentit quid sibi mali faciat, in alterum saevit, eo periculosius vivens, quo non sentit quid secum mali agit; quia et saeviendo sensum perdidit. Saevisti in inimicum tuum: te saeviente ille nudatus est, tu iniquus es. Multum interest inter nudum et iniquum. Ille perdidit pecuniam, tu innocentiam. Quaere quis gravius damnum perpessus est. Ille perdidit rem perituram, tu factus es periturus.