TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Utraque confessio, laudis et peccati, debita Deo. Confitemini ergo Domino, quoniam bonus est. Si laudare vis, quid securius laudas, quam bonum? Si laudare vis, si confessionem laudis habere vis, quid securius laudas, quam bonum? Si peccata tua confiteri vis, cui tutius quam bono? Homini, quoniam malus est, confiteris, et damnaris: Deo, quoniam bonus est, confiteris, et purgaris. Si confessionem laudis attendas, quidquid copiose laudaturus es, circa hoc occupata est intentio tua, ut ostendas bonum esse quod laudas. Bona enim recte laudantur, sicut mala recte vituperantur. Breviter tibi dicta est laus Domini Dei tui, Bonus est.