Christus et filius et Dominus David. Videtis ergo, fratres, quod non ita dixerit, Oportet me in his quae Patris mei sunt esse, ut intelligeremus quasi dictum, Vos non estis parentes mei. Sed parentes illi temporaliter, Pater ille sempiterne. Parentes illi filii hominis, Pater ille Verbi et Sapientiae suae, Pater Virtutis suae, per quam cuncta formavit. Si per illam formantur universa, quae attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter 26Sap. VIII, 1, per Filium Dei et illi formati sunt, quibus idem ipse postea filius hominis subderetur. Et Apostolus dicit eum filium David: Qui factus est ei, inquit, ex semine David, secundum carnem 27Rom. I, 3 . Sed tamen ipse Dominus quaestionem proponit Judaeis, quam in his ipsis verbis solvit Apostolus. Cum enim diceret, Qui factus est ei ex semine David; ad hoc addidit, secundum carnem, ut intelligeretur secundum divinitatem non esse filius David, sed Filius Dei, Dominus David. Nam et alio loco sic dicit Apostolus, cum commendaret stirpem Judaeorum: Quorum patres, inquit, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 28Id. IX, 5 . Quod secundum carnem, inde filius David: quod autem super omnia Deus benedictus in saecula, inde Dominus David. Dominus ergo Judaeis hoc dicit: Cujus esse filium dicitis Christum? Responderunt: David. Hoc enim noverant, quod facile capiebant ex praedicatione Prophetarum. Et vere ipse erat ex semine David, sed secundum carnem per virginem Mariam desponsatam Joseph. Cum ergo responderent Christum filium esse David, ait illis Jesus: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, quousque ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et non potuerunt respondere Judaei 29Matth. XXII, 42-46. Sic habemus in Evangelio. Non se negavit filium esse David; ut nescirent Dominum esse David. Etenim tenebant in Christo quod factus est ex tempore: non in eo intelligebant quod est in aeternitate. Quapropter docere illos volens divinitatem suam, quaestionem fecit de humanitate sua: tanquam diceret, Scitis Christum esse filium David; respondete mihi quomodo sit et Dominus David. Sed ne illi dicerent, Non est Dominus David; ipsum David testem interposuit. Et quid dicit? Verum utique dicit. Nam et illud habes in Psalmis ad David dicentem, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam 30Psal. CXXXI, 11 . Ecce filius David. Quomodo et Dominus David, qui filius David? Dixit, inquit, Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam 31Psal. (CIX, 1 . Miramini David filium suum Dominum habere, cum videatis Mariam suum Dominum peperisse? Dominus David, quia Deus; Dominus David, quia omnium: filius autem David, quia filius hominis. Idem Dominus, idem filius: Dominus David, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: filius autem David, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 32Philipp. II, 6, 7 .
Sermones
Notes
- 26. Sap. VIII, 1
- 27. Rom. I, 3
- 28. Id. IX, 5
- 29. Matth. XXII, 42-46
- 30. Psal. CXXXI, 11
- 31. Psal. (CIX, 1
- 32. Philipp. II, 6, 7