Resurrectionem Christi nec Magdalena credebat, nec Apostoli. Fides Petri passo Domino absorpta. Ex Evangelio secundum Joannem resurrectio Domini coepit hodie recitari. Audivimus, et fidei oculis vidimus erga Dominum Jesum piae mulieris affectum. Quaerebat Jesum, sed tamen adhuc tanquam corpus requirebat hominis mortui, et diligebat tamen tanquam magistrum bonum. Non intelligebat eum resurrexisse a mortuis, non credebat; et quod a monumento remotum lapidem vidit, credens ablatum inde corpus quod quaerebat, nuntiavit discipulis rem dolendam. Cucurrerunt duo, quorum unus erat Petrus, alius Joannes. Ipse est enim quem diligebat Jesus, utique prae caeteris: nam omnes ut Dominus diligebat. Cucurrerunt, ut viderent utrum verum diceret mulier, sublatum esse corpus de monumento. Venerunt, attenderunt, non invenerunt corpus, et crediderunt. Sed quid crediderunt? Quod credere non debuerunt. Quando ergo audistis, Et crediderunt, forte putastis eos credidisse quod credere debuerunt, hoc est, resurrexisse Dominum a mortuis. Non hoc crediderunt, sed quod nuntiaverat mulier. Denique ut sciatis hoc eos credidisse, subjecit mox Evangelista, et ait: Nondum enim noverant Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Ubi est fides? ubi est toties veritas contestata? Nonne eis ipse Dominus Jesus ante passionem aliquoties dixit tradendum se esse, occidendum, et resurrecturum? Loquebatur adhuc surdis. Jam Petrus ei dixerat, « Tu es Christus Filius Dei vivi. » Jam audierat, « Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. » 1Matth. XVI, 16-18. Talis fides Domino crucifixo absorpta est. Tamdiu enim Petrus Filium Dei credidit, donec videret in ligno pendentem, donec videret clavis affixum, donec videret mortuum, donec videret sepultum. Tunc perdidit quod tenebat. Ubi petra? ubi firmitas petrae? Petra erat ipse Christus, ille autem a petra Petrus. Ideo surrexerat petra, ut firmaret Petrum: nam perierat Petrus, nisi viveret petra.