TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Replicatio doctrinae explicatae. Exsolvimus quae promisimus: propositiones nostras firmissimis, ut arbitror, testimoniorum documentis probavimus. Tenete quod audistis. Breviter replico, et rem utilissimam, quantum existimo, mentibus vestris collocandam commendo. Pater non est natus de virgine: nativitatem tamen istam Filii et Pater et Filius operatus est ex virgine. Pater non est passus in cruce: passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Non resurrexit Pater a mortuis: resurrectionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Habetis personarum distinctionem, et operationis inseparabilitatem. Non ergo dicamus aliquid Patrem operari sine Filio, aliquid Filium sine Patre. An forte miracula quae fecit Jesus, movent vos, ne forte aliqua ipse fecerit, quae non fecit Pater? Et ubi est, Pater autem in me manens, ipse facit opera 19Joan. XIV, 10 ? Haec quae diximus plana erant, tantum dicenda erant: non laborandum ut intelligerentur, sed curandum ut commemorarentur.

Notes

  1. 19. Joan. XIV, 10