TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divitiae ne hic pereant, in coelum praemittendae. De divitiis tuis, quas amas possidere, quas pro vita praesente paratus es dare, do consilium quid facias. Si et ipsas amas, noli eas perdere. Quod si hic eas amas, tecum periturae sunt. Si amas eas, praemitte eas quo sequaris; ne cum amas in terra, aut vivus eas amittas, aut mortuus. Jam dedi consilium: non dixi, Perde; sed, Serva. Jam dixi, Thesaurizare vis? Bene: non dico, Noli; sed dico ubi. Consultorem me accipe, non perditorem. Scriptum est, Thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non accedit, nec tinea, nec rubigo exterminat 4Matth. VI, 20 . Sed forte dicis: Non video locum in coelo ubi ponam. Quam scalam, quam machinam quaesiturus sum, quae ad coelum attingat, ut videam ubi ponam pecuniam meam? Quid dicis? Vides in terra locum ubi obruis? Video, inquit. Bene satis: si securus es obruendo in terra, quare sollicitus es de Deo, qui fecit coelum et terram? Da securus Deo. Ipsi te commenda, qui tibi pecuniam in coelo servat; quia ipse et te in terra, quamdiu vivis, gubernat. Pecuniam servare vis? Serva quomodo vis. Si inveneris meliorem custodem quam Christum, commenda ei pecuniam tuam. Commendo, inquit, servo meo. Bene: quanto melius Domino tuo? Et servum tuum praeponis Domino tuo? O christianum virum! Servus tuus fortassis auferet et fugiet: numquid Christus hoc facturus est? Multi ad dominos suos servi repente inimici exstiterunt, et eos cum ipso auro hostibus tradiderunt. Cui ergo commendas? Servo, inquit, meo. Novi fidem servi mei, ideoque commendo servo meo aurum meum. Bene satis, praefers servum tuum, aurum tuum commendas servo tuo: animam tuam cui? Animam meam commendo Deo meo. Quanto melius, o homo, illi et aurum tuum, cui et animam tuam? An forte fidelis est in custodiendo animam tuam, et infidelis in custodiendo pecuniam tuam? Servat tibi, qui servat et te. Laudas fidem servi tui? Etiam, ego novi fidem servi mei. Tota fides ejus est, ne fraudet, ne tollat: numquid agit ne perdat? Ecce posuit, et non latuit; invenit alius, et tulit. Numquid hoc Christo quisquam facturus est? Pigritiam excute, consilium accipe. Da Christo esurienti, thesauriza in coelo. Numquid labor est in coelo thesaurizare? Etsi labor esset, faciendum erat ad ponendum pecuniam tuam in loco munito, unde nemo eam possit auferre. Cum tamen dicit Christus, In coelo thesauriza: non dicit tibi, Scalas quaere, machinas liga, pennas apta. Hoc dicit: Mihi in terra da, et tibi in coelo servo. Ideo veni egere ego in terra, ut sis tu dives in coelo. Fac trajectitium. Forte times fraudatorem, ne perdas; et quaeris qui portet, qui migret. Christus tibi in utroque adest. Non faciet imposturam, faciet insuper et laturam.

Notes

  1. 4. Matth. VI, 20