Fides in Christum pauperem. Dicit tibi et Dominus tuus, ipse qui cum dives esset, pauper factus est: exponit tibi melius et solidius istam sententiam. Nam forte de illo paupere quem suscepisti in domum tuam, dubitat aliquantum et haesitat animus tuus, utrum verax homo sit, an forte fallax simulator hypocrita: titubat animus in facienda misericordia, quoniam cor inspicere non potes. Fac et cum malo, ut pervenias et ad bonum. Qui timuit ne bona sua semina in vias, in spinas, in lapides caderent, piger seminare hieme, esurivit aestate. Verumtamen dicit tibi Dominus tuus, de quo utique non dubitas, si christianus es: Ego propter te factus sum pauper, cum dives essem. Qui cum in forma Dei esset, (quid illa forma ditius?) non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, (quid forma Dei ditius? quid forma servi pauperius?) in similitudinem hominum factus, habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 9Philipp. II, 6-8 . Adde adhuc: sitiit in cruce, accepit potum, non a miserante, sed ab insultante; et bibit acetum in morte fons vitae. Noli aspernari, noli contemnere, noli dicere: Ergo Deus meus homo factus est? Ergo Deus meus occisus est, crucifixus est? Etiam, plane, ita, crucifixus est. Paupertas ejus tibi commendatur. Longe a te fuit: propinquavit tibi paupertate. Fidem posside cum proximo tuo in paupertate ipsius. Certe hic nusquam vacillat, nusquam caligat ista sententia. Pro nomine proximi, accipe nomen Christi, et humilis accipe. Humilis enim congruis humili, altum humilis cupis: humilis accipe, et intellige proximum. Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor: ut dicas in oratione tua, sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam 10Psal. XXXIV, 14 . Unum ergo verbum, quod Propheta addidit, proximum nominans; prophetica enim locutio aliquantum fuerat tegenda sacramenti velamine, ut desiderabilius quaereretur, ut suavius inveniretur. Ubi ergo ille proximum nominavit, tu Christum nomina; quia et de ille Christum ita prophetice nominavit: tu Christum nomina, et vide currentem liquidam sententiam, et tanquam de fonte veritatis irrigantem sitim tuam. Fidem posside cum Christo in paupertate ipsius, ut et bonis ipsius perfruaris. Quid est, Fidem posside cum Christo? In eo quod propter te homo factus est, in eo quod de virgine natus est, in eo quod accepit contumelias, quod flagellatus est, quod ligno suspensus, quod lancea vulneratus, quod sepultus: noli ista spernere, non tibi incredibilia videantur; et sic fidem posside cum proximo. Haec est enim paupertas ejus. Quid est autem, Ut et bonis ejus perfruaris? Audi, quia hoc voluit; audi, quia ideo in paupertate ad te venit; audi vocem pauperis propter te Domini Dei tui ditantis te: vide quomodo bonis ejus perfruaris, si fidem cum eo in paupertate servaveris. Pater, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum 11Joan. XVII, 24 .