TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Solutionem quaestionis aggreditur. Justitia ex lege, cum legi timore obeditur. Timore poenae concupiscentia non tollitur. Justitiae delectatio donum Dei. Jam ergo dicam ut potero: revelet melius qui vos possidet, donet et intellectum et affectum. Donabit enim effectum, si donabit affectum. Hoc est enim quod volo dicere: lege Dei proposita, ipsa enim dixit, Non concupisces 16Exod. XX, 16 : lege ergo Dei proposita, exceptis illis carnalibus sacramentis, quae fuerunt umbrae futurorum: lege Dei proposita quisquis timuerit, et suis viribus eam implere se posse putaverit, et fecerit quod lex jubet, non amando justitiam, sed timendo poenam; fuit quidem secundum justitiam, quae ex lege est, homo sine querela; non furatur, non adulterat, non dicit falsum testimonium, non facit homicidium, non concupiscit rem proximi sui: potest hoc, potest fortassis; unde? Timore poenae. Quanquam qui timore poenae non concupiscit, puto quia concupiscit. Terrore ingenti armorum atque telorum, et circumdantis forsitan multitudinis vel obviam euntis, etiam leo revocatur a praeda: et tamen leo venit, leo redit; praedam non rapuit, non malitiam posuit. Si talis es, adhuc justitia est, qua justitia tibi consulis ne torquearis. Quid magnum est, poenam timere? Quis eam non timet? quis latro, quis sceleratus, quis nefarius? Sed hoc interest inter timorem tuum; timoremque latronis, quod latro timet leges hominum, et ideo facit latrocinium, quia sperat se fallere leges hominum: tu autem leges ejus times, ejus poenam times, quem fallere non potes. Nam si fallere posses, quid non fecisses? Ergo et concupiscentiam tuam malam non amor tollit, sed timor premit. Ad ovile venit lupus; latratu canum et clamore pastorum ab ovili reversus est lupus: ipse tamen semper est lupus. In ovem vertatur. Facit enim et hoc Dominus: sed ipsa est justitia ejus, non tua. Nam quamdiu habes tuam, potes timere poenam, non amare justitiam.

Notes

  1. 16. Exod. XX, 16