TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Generationes ter quatuordecim apud Matthaeum inveniuntur, Jechonia bis numerato. Quid ergo illi dicunt? Ecce Matthaeus numerat generationes, et dicit ab Abraham usque ad David esse quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis quatuordecim, et a transmigratione in Babyloniam usque ad Christum quatuordecim. Duc in se ter quatuordecim, fiunt quadraginta duo. Numerant autem, et inveniunt quadraginta et unam generationem, et movent calumniam, et irridentes insultant. Quid sibi ergo vult, cum dicatur in Evangelio ter esse quatuordecim, tamen omnes numeratae inveniuntur non quadraginta duae, sed quadraginta et una? Sine dubio magnum sacramentum est. Et gaudemus gratias agentes Domino, quia et per occasionem calumniantium invenimus aliquid quod quanto magis tegebatur quaerendum, tanto magis delectet inventum. Sicut enim praelocuti sumus, edimus spectaculum mentium. Ab Abraham igitur usque ad David, quatuordecim sunt. Inde incipit numerus a Salomone: David enim genuit Salomonem. Incipit autem numerus a Salomone, et pervenit ad Jechoniam, qui cum viveret facta est transmigratio in Babyloniam; et sunt aliae quatuordecim generationes, annumerato Salomone a capite alterius intervalli, annumerato etiam Jechonia, ad quem clauditur ipse numerus, ut impleantur quatuordecim. Tertium vero intervallum ab ipso Jechonia incipit.