Diligantur parentes, sed plus Christus. Amate filios vestros, amate conjuges vestras, etsi saeculariter. Nam secundum Christum amare debetis, ut secundum Deum illis consulatis, et non in eis nisi Christum diligatis, et oderitis in vestris si Christum habere noluerint. Ipsa enim est charitas illa divina. Nam quid eis proderit transitoria et mortalis charitas vestra? Tamen quando et humanitus diligitis, plus Christum amate. Non dico ut non diligas uxorem; sed plus dilige Christum. Non dico ut non diligas patrem, non dico ut non diligas filios; sed plus dilige Christum. Audi illum dicentem, ne mea putes ista verba: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus 4Matth. X, 37 . Quando audis, Non est me dignus, non times? De quo dicit Christus, Non est me dignus, non est cum illo: qui cum illo non erit, ubi erit? Si non amas cum illo esse, time sine illo esse. Quare time sine illo esse? Quia cum diabolo eris, si cum Christo non fueris. Et ubi erit diabolus? Audi ipsum Christum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 5Matth. XXV, 41 . Si igne coeli non accenderis, ignem time gehennarum. Si non amas esse inter Angelos Dei, time esse inter angelos diaboli. Si non amas esse in regno, time esse in camino ignis ardentis, inexstinguibilis, sempiterni. Vincat in te prius timor, et erit amor. Timor paedagogus sit, non ipse in te remaneat, sed te ad charitatem, quasi ad magistrum perducat.