Omnes volunt esse beati Pauper spiritu quis. Solemnitate sanctae virginis, quae testimonium dixit de Christo, et testimoniummeruit a Christo, palam occisae, occulte coronatae, admonemur Charitati vestrae de illa exhortatione loqui, quam modo Dominus ex Evangelio proferebat, dicens multas causas beatae vitae, quam nemo est qui non velit. Nemo quippe inveniri potest, qui beatus esse nolit. Sed o si homines quomodo desiderant mercedem, sic opus mercedis non recusarent! Quis non alacriter currat, cum ei dicitur, Beatus eris? Libenter audiat et cum dicitur, Si hoc feceris. Non recusetur certamen, si diligitur praemium; et accendatur animus ad alacritatem operis commendatione mercedis. Quod volumus, quod desideramus, quod petimus, post erit: quod autem jubemur ut faciamus, propter illud quod post erit, modo sit. Ecce incipe divina dicta recolere, et ipsa evangelica praecepta vel munera. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Postea erit tuum regnum coelorum, modo esto pauper spiritu. Vis ut postea regnum coelorum tuum sit? Vide modo tu ipse cujus sis. Esto pauper spiritu. Quaeris a me fortasse quid sit esse pauperem spiritu. Omnis inflatus non est pauper spiritu: ergo humilis pauper est spiritu. Altum est regnum coelorum: sed, Qui se humiliat, exaltabitur 1Luc. XIV, 11 .