TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cupiditates non finiuntur, sed augentur, si praesentia propter terrenas promissiones contemnantur. Erigamus ergo nos, et mundemus ab omni coinquinatione carnis et spiritus, has promissiones habentes. Quas promissiones? Qui autem mihi dediti erunt, dicit Dominus per Isaiam, possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum. Has ergo promissiones habentes, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Dicit aliquis: Et propterea me mundabo a coinquinatione carnis et spiritus, ut possideam terram et inhabitem montem? Procul dubio quaerendum quid sibi vult possessio terrae et montis habitatio: ne forte sperent homines, latas possessiones se accepturos, et non finiant cupiditatem, sed differant; imo augeant, et contemnant parva, putantes se de ipso genere accepturos esse majora. Quis enim non contemnat unam centuriam, si illi promittatur quia possessurus est centum? Aut quis non contemnat delicias unius prandii, forte pauperioris et frugalioris, si dicatur ei: Nisi te continueris, non venies ad illam coenam lautissimam et opimam? Qui sic continent a quibusdam praesentibus, non finiunt cupiditates. Timendo ne perdant quod amplius desiderant, ea quae minora sunt contemnunt; ipsa est tamen cupiditas. Numquid non est avarus, qui contemnit centum folles, ut acquirat mille? Non tibi videatur jam finisse avaritiam, quia invenisti cum contemnentem folles centum. Mille cogitat, ideo centum contempsit. Sunt homines, qui obsequuntur plerumque senibus filios non habentibus, et contemnunt in illis multa, sed majora ex ipsis sperant. Istos misericordes putamus, an cupidos? Ideo plus probantur filii pauperum, quando obsequuntur parentibus pauperibus; quia pietas illos ducit, non merces. Filii autem divitum quando obsequuntur parentibus suis, non probatur pietas, et si est, latet: quia et si videtur a Deo, ab hominibus videri non potest. Adeo et ipsi parentes male sentientes plerumque de filiis suis, cum putant quia propter pecuniam illis obsequuntur filii sui, cum expediat aliquando filiis eorum ut emancipentur a parentibus, exigit forte aliquod commodum uxorem ducturus, aut perveniendi ad aliquem honorem, ut donent illi res suas, et dicunt: Non donabo; nam jam non mihi obsequetur. Qualem sententiam tulit de filio suo, quia ad pecuniam illi obsequitur, non attendens paternam charitatem? Si ergo times ne accepta pecunia non tibi obsequatur filius tuus, non est amabilis pietas, sed venalis. Quanto melior filius pauperis, filius aliquando senis aerumnosi et egentis, qui nihil exspectans a patre suo, quia non habet quod ei dimittat, laboribus et aerumna sudoris pascit patrem suum? Aliquando et filii divitum attendentes timorem Dei, non quia exspectant aliquid a parentibus suis, sed quia parentes sunt et genuerunt et educaverunt, et Deus praecepit dicens, Honora patrem tuum et matrem tuam 1Exod. XX, 12 , ideo obsequuntur: sed latet affectus, ubi propositum est praemium. Eo autem isti acceptiores sunt apud Deum, quia mentem ipsorum non possunt videre homines, et Deus solus videt, nec laudari ab hominibus possunt: sicut Job qui colebat Deum. Putaverunt enim daemones quod propter mercedem coleret Deum. Ubi autem probatus est quia gratis coleret? Quia perditis omnibus dixit, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 2Job I, 21 .

Notes

  1. 1. Exod. XX, 12
  2. 2. Job I, 21