TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verbum Dei forma quaedam non formata. Forma sine tempore et loco. Non modo, fratres, tractamus, quomodo possit intelligi quod dictum est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ineffabiliter potest intelligi: non verbis hominis fit ut intelligatur. Verbum Dei tractamus, et dicimus quare non intelligatur. Non nunc dicimus ut intelligatur, sed dicimus quid impediat ne intelligatur. Est enim forma quaedam, forma non formata, sed forma omnium formatorum: forma incommutabilis, sine lapsu, sine defectu, sine tempore, sine loco, superans omnia, existens omnibus et fundamentum quoddam in quo sint, et fastigium sub quo sint. Si dicis quia omnia in illo sunt, non mentiris. Dictum est enim ipsum Verbum Sapientia Dei: habemus autem scriptum, Omnia in Sapientia fecisti 2Psal. CIII, 24 . Ergo in illo sunt omnia: et tamen quia Deus est, sub illo sunt omnia. Dicimus quam incomprehensibile sit quod lectum est: tamen lectum est, non ut comprehenderetur ab homine, sed ut doleret homo quia non comprehendit, et inveniret unde impeditur a comprehensione, et removeret ea, et inhiaret perceptioni incommutabilis Verbi, ipse ex deteriore in melius commutatus. Non enim Verbum proficit aut crescit accedente cognitore: sed integrum, si permanseris; integrum, si recesseris; integrum, cum redieris; manens in se, et innovans omnia. Ergo est forma omnium rerum, forma infabricata, sine tempore, ut diximus, et sine spatiis locorum. Quidquid enim loco capitur, circumscribitur. Forma circumscribitur finibus, habet metas unde et quousque sit. Deinde quod loco capitur et mole quadam et spatio distenditur, minus est in parte, quam in toto. Faciat Deus ut intelligatis.

Notes

  1. 2. Psal. CIII, 24