TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Idem tractatur argumentum. Nec tamen inaniter, sed rationabiliter et veraciter dicitur Patrem dixisse, non Filium et Spiritum sanctum, Tu es Filius meus dilectus, in quo complacui 61Luc. III, 22 . Sed hoc miraculum de coelo sonabilis verbi, quamvis ad personam Patris tantummodo noscamus pertinere, cooperatos esse tamen Filium et Spiritum sanctum, non negamus. Neque enim quia tunc Filius carnem portans cum hominibus conversabatur in terra, ideo non erat etiam in sinu Patris tanquam unigenitum Verbum, quando illa de nube vox facta est; aut sapienter et spiritualiter credi potest, Deum Patrem operationem verborum suorum sonantium atque transeuntium a suae Sapientiae suique Spiritus cooperatione separasse. Eodem modo cum rectissime dicamus, non Patrem, nec Spiritum sanctum, sed Filium super mare ambulasse 62Matth. XIV, 25, cujus unius caro erat illa et plantae fluctibus innitentes; illud tamen opus tanti miraculi Patrem et Spiritum sanctum cooperatos esse quis abnuat? Sic enim et solum Filium verissime dicimus ipsam suscepisse carnem, non Patrem aut Spiritum sanctum; et tamen hanc incarnationem ad solum Filium pertinentem, quisquis negat cooperatum Patrem aut Spiritum sanctum, non recte sapit. Item dicimus, nec Patrem, nec Filium, sed solum Spiritum sanctum, et in columbae specie, et in linguis velut igneis apparuisse, et dedisse pronuntiare illis in quos venerat, multis et variis linguis magnalia Dei 63Id. III, 16, et Act. II, 3, 4: a quo tamen miraculo ad solum Spiritum sanctum pertinente, cooperationem Patris et Verbi unigeniti separare non possumus. Ita singulorum quoque in Trinitate opera Trinitas operatur, unicuique operanti cooperantibus duobus, conveniente in tribus agendi concordia, non in uno deficiente efficacia peragendi. Quae cum ita sint, hinc est quod Dominus Jesus in Spiritu sancto daemones ejicit. Neque enim et solus hoc implere non poterat, atque illud adjutorium tanquam huic operi non sufficiens assumebat; sed spiritum divisum in semetipsum, eo Spiritu congruebat expelli, quem Pater et Filius non divisi in semetipsis communiter habent.

Notes

  1. 61. Luc. III, 22
  2. 62. Matth. XIV, 25
  3. 63. Id. III, 16, et Act. II, 3, 4