TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Duae vitae. Praesens vita quam aerumnosa, et tamen vehementer amata. Aeterna vita sic diligatur quomodo ista temporalis. Verumtamen, charissimi, cum duae vitae sint, una ante mortem, alia post mortem; ambae istae habuerunt et habent amatores suos. Qualis sit brevis haec vita, quid describere opus est? Experimur quam aerumnosa, quam querelosa: circumdata tentationibus, plena timoribus; ardens cupiditatibus, subdita casibus; in adversis dolens, in prosperis tumens; lucris exsultans, damnis excrucians. Et in ipsis lucris exsultatione trepidat, ne quod acquisivit, amittat; ne propter hoc quaeratur, qui antequam haberet non quaerebatur. Vera infelicitas, mendosa felicitas. Humilis cupit ascendere, sublimatus timet descendere. Qui non habet, invidet habenti; qui habet, contemnit non habentem. Et quis explicet verbis, hujus vitae tantam et tam conspicuam foeditatem? Et tamen ista foeditas habet amatores suos tales, ut optemus invenire paucissimos, qui sic diligant aeternam vitam, quam finire non possunt, quomodo ista diligitur, quae et cito finitur, et si protendatur, quotidie timetur, ne per horas singulas finiatur. Quid faciamus? quid agamus? quid dicamus? Quos comminationis aculeos, quos exhortationis ignes admoveamus cordibus pigris et ducis, et terreni stuporis glacie congelatis, ut torporem mundi aliquando decutiant, et in aeterna inardescant? Quid, inquam, faciamus? quid dicamus? Adjacet mihi, et interim occurrit, quia res ipsae quotidianae admonent nos, et suggerunt quid dicamus.