TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Symbolum quid. Deus quomodo omnipotens. Symbolum est breviter complexa regula fidei, ut mentem instruat, nec oneret memoriam; paucis verbis dicitur, unde multum acquiratur. Credo in Deum Patrem omnipotentem. Vide quam cito dicitur, et quantum valet. Deus est, et Pater est: Deus potestate, Pater bonitate. Quam felices sumus, qui Dominum nostrum patrem invenimus! Credamus ergo in eum, et omnia nobis de ipsius misericordia promittamus, quia omnipotens est: ideo in Deum Patrem omnipotentem credimus. Nemo dicat: Non mihi potest dimittere peccata. Quomodo non potest omnipotens? Sed dicis: Ego multum peccavi. Et ego dico: Sed ille omnipotens est. Et tu: Ego talia peccata commisi, unde liberari et mundari non possum. Respondeo: Sed ille omnipotens est. Videte quid ei cantetis in Psalmo: Benedic, inquit, anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos 1Psal. CII, 2 et 3 . Ad hoc nobis est ejus omnipotentia necessaria. Nam universae creaturae ad hoc erat necessaria, ut crearetur. Omnipotens est ad facienda majora et minora: omnipotens est ad facienda coelestia et terrestria: omnipotens est ad facienda immortalia et mortalia: omnipotens est ad facienda spiritualia et corporalia: omnipotens est ad facienda visibilia et invisibilia: magnus in magnis, nec parvus in minimis. Postremo omnipotens est ad facienda omnia quae facere voluerit. Nam ego dico quanta non possit. Non potest mori, non potest peccare, non potest mentiri, non potest falli. Tanta non potest: quae si posset, non esset omnipotens. Credite ergo in eum, et confitemini. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem 2Rom. X, 10 . Ideo cum credideritis, oportet ut confiteamini, quando Symbolum reddetis. Accipite modo quod teneatis, et postea reddatis, et nunquam obliviscamini.

Notes

  1. 1. Psal. CII, 2 et 3
  2. 2. Rom. X, 10