TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Conspicuus autem fit in portis vir ejus. Ille qui alicubi demoratur, ille qui pro tali conjuge de domo sua sollicitus non est, ille quem demorantem alicubi nunc nemo videt, conspicuus fit in portis. Attende quando; vide quod sequitur: Cum sederit in concilio cum senioribus terrae. Nihil evidentius; lege aliam prophetiam: Veniet ad judicium cum senioribus populi sui 37Isai. III, 14 . In illo concilio, hoc est, in illo judicio, judicantibus secum sanctis, quibus dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel 38Matth. XIX, 28 , conspicuus erit. Veniet enim Filius hominis, sicut dixit, in majestate sua, et omnes Angeli ejus cum eo 39Id. XXV, 31 . Ibi omnes Angeli et Archangeli coelorum, et Angeli annuntiatores verbi Dei. Etenim et propheta dictus est angelus: angelus enim nuntius est. Et, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, de Joanne dictum est 40Id. XI, 10; et, Sicut angelum Dei excepistis me, Apostolus loquitur 41Galat. IV, 14. Ille ergo, ille alicubi nunc demorans, de quo multi dicunt, Quando venturus est? aut, Quis venturus est? conspicuus erit in portis, hoc est, in aperto, in manifesto. In portis conspicuus erit: sed alios admittet, contra alios claudet. Erit conspicuus in portis vir ejus, cum sederit in concilio cum senioribus terrae. Quod donec fiat, haec interim faciat quod faciebat: operetur, non cesset; exspectet illum futurum conspicuum in portis, non contremiscat sanctum concilium judicii Dei; cum bona conscientia veniat, gloriosa veniat; quia ipsius membra sunt, et ipsius filii sunt, qui sunt cum ejus viro judicaturi.

Notes

  1. 37. Isai. III, 14
  2. 38. Matth. XIX, 28
  3. 39. Id. XXV, 31
  4. 40. Id. XI, 10
  5. 41. Galat. IV, 14