TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Avaritia verbis apud omnes damnatur, non factis. Sermonis nostri propositio, apostolica lectio. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum, et in desideria multa et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim est omnium malorum avaritia: quam quidam appetentes, a fide pererraverunt, et inseruerant se doloribus multis. Digna res quae intentos vos faciat ad audiendum, et nos promptos ad loquendum. His verbis constituitur ante oculos nostros avaritia: accusatur, non defendatur; imo accusata damnetur, ne defensor ejus cum illa damnetur. Nescio quo autem modo id agit avaritia in cordibus hominum, ut omnes, vel ut verius et cautius dicam, pene omnes verbis eam constituant ream, et factis velint habere susceptam. Dixerunt in illam multi et multa, et magna, et gravia, et vera; et poetae et historici et oratores et philosophi, et omne litterarum et professionum genus multa dixit in avaritiam. Magnum est autem non illam habere, et multo plus est non eam habere, quam de vitiis ejus non tacere.