TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sacrificio contriti cordis placandus Deus. Fides antiquorum in Christum. Placari Deo vis? Nosce quid agas tecum, ut Deus placetur tibi. In eodem psalmo adverte: ibi enim legitur, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Ergo sine sacrificio eris? nihil oblaturus, de nulla oblatione Deum placaturus? Quid dixisti? Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sequere, et audi, et dic, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit 3Psal. L, 5, 11, 18, 19 . Abjectis quae offerebas, invenisti quod offeras. Offerebas enim apud Patres victimas pecorum, et sacrificia vocabantur. Si voluisses sacrificium, dedissem utique. Illa ergo non quaeris, et tamen sacrificium quaeris. Populus tuus dicit tibi: Quid offeram, qui quod offerebam non offero? Ipse enim populus, aliis decedentibus, aliisque nascentibus, idem est populus. Sacramenta sunt mutata, non fides. Signa mutata sunt quibus aliquid significabatur, non res quae significabatur. Pro Christo aries, pro Christo agnus, pro Christo vitulus, pro Christo hircus, totum Christus. Aries, quia ducit gregem: ipse est inventus in vepribus, quando pater Abraham filio jussus est parcere, nec tamen sine oblato sacrificio inde discedere. Et Isaac Christus erat, et aries Christus erat. Isaac sibi ligna portabat: Christus crucem propriam bajulabat. Pro Isaac aries, non tamen pro Christo Christus. Sed in Isaac et aries et Christus. Tenebatur cornibus in vepre aries 4Gen. XXII: interroga Judaeos, unde tunc Dominum coronaverint. Agnus est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 5Joan. I, 29 . Taurus est: attende cornua crucis. Hircus est, propter similitudinem carnis peccati. Velata sunt ista, donec aspiraret dies, et removerentur umbrae 6Cant. II, 17. In eumdem ergo Dominum Christum, non solum quod Verbum, sed etiam quod mediator est Dei et hominum homo Christus Jesus 7I Tim. II, 5, et Patres antiqui crediderunt, et ad nos eamdem fidem praedicando et prophetando transmiserunt. Unde dicit Apostolus, Habentes eumdem spiritum fidei, propter quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum. Eumdem habentes, quem habuerunt et illi qui scripserunt, Credidi, propter quod locutus sum. Habentes ergo eumdem, inquit, spiritum fidei, propter quod scriptum est ab antiquis, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur 8II Cor. IV, 13 . Quando ergo David sanctus ita dicebat, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis, tunc illa sacrificia offerebantur Deo, quae modo non offeruntur. Ergo quando cantabat, prophetabat, et praesentia spernebat, et futura praevidebat. Holocaustis, inquit, non delectaberis. Quando ergo holocaustis non delectaberis, sine sacrificio remanebis? Absit. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non spernis. Habes quod offeras. Non gregem circumspicias, non navigia praepares, et permees ad extremas provincias, unde aromata deferas: quaere in corde tuo quod gratum sit Deo. Cor conterendum est. Quid times ne contritum pereat? Ibi habes, Cor mundum crea in me, Deus. Ut ergo creetur mundum cor conteratur immundum.

Notes

  1. 3. Psal. L, 5, 11, 18, 19
  2. 4. Gen. XXII
  3. 5. Joan. I, 29
  4. 6. Cant. II, 17
  5. 7. I Tim. II, 5
  6. 8. II Cor. IV, 13