Tristitia unde esse debet. Poenitentia impoenitenda. Sed tempore miseriae nostrae, et, sicut Scriptura loquitur, diebus nativitatis nostrae, nosse debemus unde debeat esse ipsa tristitia. Tristitia enim sic est, quomodo stercus. Stercus non loco suo positum, immunditia est. Stercus non loco suo positum, immundam facit domum: loco suo positum, fertilem facit agrum. Videte stercoris locum ab agricola provisum. Ait Apostolus: « Et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me » 1II Cor. II, 2? Et alio loco: « Tristitia, » inquit, « secundum Deum poenitentiam in salutem impoenitendam operatur 2Id. VII, 10. » Qui secundum Deum tristis est, in poenitentiam tristis est de peccatis suis. Tristitia de iniquitate propriam justitiam parturit. Prius tibi displiceat quod es, ut possis esse quod non es.