Lucta Jacob cum angelo. Non ergo Ecclesia quae dicit, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab Esau se vult discerni, a quo jam discreta est, sed a Christianis malis. Iste enim Jacob, in quo figuratur populus Christianus, audistis quemadmodum luctatus sit cum Domino. Dominus enim illi apparuit, id est, angelus gestans personam Dei: luctatus est cum illo, et volebat illum tenere et comprehendere. Luctabatur ille; praevaluit, et tenuit; cum teneret, non dimisit nisi benedictus. Dominus det, fratres, explicare tantum mysterium. Luctatur, praevalet; et vult benedici ab eo cui praevaluit. Quid est ergo quod luctatur, et vult tenere? Ait Dominus in Evangelio, Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud 16Matth. XI, 12 . Hoc est quod dicebamus jamdudum: Luctare, ut teneas Christum, ut diligas inimicum 17Supra, n. 3. Tenes enim Christum hic, si inimicum dilexeris. Et quid dicit ipse Dominus, id est, angelus in persona Domini, cum praevaleret, et teneret eum? Tetigit latitudinem femoris ejus, et exaruit, et ideo claudicabat Jacob. Dicit ei: Dimitte me, jam enim mane est. Et ille: Non te dimitto, nisi benedixeris me. Et benedixit illum: quomodo? Mutando illi nomen. Non vocaberis Jacob, sed Israel: quoniam praevaluisti cum Deo, praevalebis et cum hominibus 18Gen. XXXII, 24-28 . Ista benedictio est. Videte unum hominem: ex parte tangitur, et arescit; et ex parte benedicitur. Ipse unus homo ex parte aruit, et claudicat; et ex parte benedicitur, et viget.