TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divini auxilii necessitas ad domandam linguam. Quid ergo faciemus, fratres mei? Video me quidem ad multitudinem loqui: sed quia unum sumus omnes in Christo, tanquam in secreto consilium capiamus. Nullus nos audit extraneus, unum sumus, quia in unum sumus. Quid faciemus? Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis: Linguam autem nullus hominum domare potest. Ibunt ergo omnes in gehennam ignis? Absit. Domine, refugium factus es nobis, a generatione in generationem 2Psal. LXXXIX, 1 . Ira tua justa est: neminem in gehennam mittis injuste. Quo ibo a spiritu tuo, et a te quo fugiam 3Psal. CXXXVIII, 7 , nisi ad te? Ergo intelligamus, charissimi, quia si linguam nullus hominum domare potest, ad Deum confugiendum est, qui domet linguam nostram. Si enim tu eam domare volueris, non potes, quia homo es? Linguam nullus hominum domare potest. Attendite similitudinem ab ipsis bestiis quas domamus. Equus non se domat; camelus non se domat; elephantus non se domat; aspis non se domat; leo non se domat: sic et homo non se domat. Sed ut dometur equus, bos, camelus, elephantus, leo, aspis, quaeritur homo. Ergo Deus quaeratur, ut dometur homo.

Notes

  1. 2. Psal. LXXXIX, 1
  2. 3. Psal. CXXXVIII, 7