TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Visio nobis promissa Dei videntis. Quod est fastigium construendae fabricae, quam molimur? Quo perventurum est cacumen aedificii? Cito dico, usque ad conspectum Dei. Videtis quam excelsum est, quanta res est, conspicere Deum. Qui desiderat, et quod dico, et quod audit intelligit. Promittitur nobis conspectus Dei, veri Dei, summi Dei. Hoc enim bonum est, videntem videre. Nam qui colunt falsos deos, facile illos vident: sed eos vident, qui oculos habent et non vident. Nobis autem promittitur visio Dei viventis et videntis, ut illum Deum videre concupiscamus, de quo dicit Scriptura: Qui plantavit aurem, nonne audiet? qui finxit oculum, nonne considerat? Non ergo audit, qui tibi fecit unde audias? et non videt, qui creavit unde videas? Bene in ipso Psalmo praeloquitur et dicit, Intelligite ergo, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite 1Psal. XCIII, 9, 8 . Multi enim propterea mala faciunt, dum putant quod non videantur a Deo. Et difficile est quidem ut eum credant videre non posse: sed putant nolle. Pauci inveniuntur tantae impietatis, ut impleatur in eis quod scriptum est, Dixit stultus in corde suo, Non est Deus 2Psal. XIII, 1 . Insania ista paucorum est. Sicut enim magna pietas, paucorum est; ita et magna impietas, nihilominus paucorum est. Hoc autem quod dico, turba dicit: Ecce modo inde cogitat Deus, ut sciat quid facio in domo mea, et curat Deus quid velim agere in lecto meo? Quis dicit? Intelligite, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Tu homo cum sis, quia laboras si omnia domus tuae noveris et pertineant ad te omnia verba, omnia facta servorum tuorum, putas et Deum sic laborare ut attendat ad te, qui non laboravit ut crearet te? Oculum in te non intendit suum, qui fecit tuum? Non eras, et creavit te ut esses: non te curat, cum jam sis, qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint 3Rom. IV, 17? Non ergo tibi hoc promittas. Velis, nolis, videt te; et ab ejus oculis non est ubi abscondas te. Si enim ascenderis in coelum, ibi est; si descenderis in infernum, adest 4Psal. CXXXVIII, 8. Laboras, nolens recedere a factis malis, et volens non videri a Deo. Magnus labor. Facere vis mala quotidie, suspicaris te non videri? Audi Scripturam dicentem, Qui plantavit aurem, nonne audiat? qui finxit oculum, nonne considerat? Ubi mala facta tua abscondis ab oculis Dei? Si non vis recedere ab ipsis, multum laboras.

Notes

  1. 1. Psal. XCIII, 9, 8
  2. 2. Psal. XIII, 1
  3. 3. Rom. IV, 17
  4. 4. Psal. CXXXVIII, 8