Caeci error, putantis peccatores non exaudiri. Vidistis caecum istum oculis fidei, vidistis etiam ex caeco videntem: sed audistis errantem. In quo errabat caecus iste, dico: primum quia Christum prophetam putabat, Dei Filium nesciebat. Deinde audivimus unam responsionem ipsius prorsus falsam: ait enim, Scimus quia peccatores Deus non exaudit. Si peccatores Deus non exaudit, quam spem habemus? Si peccatores Deus non exaudit, utquid oramus, et testimonium peccati nostri tunsione pectoris dicimus? Ubi est certe ille Publicanus, qui cum Pharisaeo ascendit in templum, et illo Pharisaeo jactante, ventilante merita sua, ille stans longe, et oculis fixis in terra, et tundens pectus suum, confitebatur peccata sua? Et descendit iste, qui confitebatur peccata sua, justificatus de templo, magis quam ille Pharisaeus 1Luc. XVIII, 10-14. Certe peccatores Deus exaudit. Sed ille qui ista dixit, nondum laverat faciem cordis de Siloa. In oculis ejus praecesserat sacramentum: sed in corde nondum erat effectum gratiae beneficium. Quando lavit faciem cordis sui caecus iste? Quando eum Dominus foras missum a Judaeis, intromisit ad se. Invenit enim eum, et dixit ei, sicut audivimus: Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Certe jam videbat oculis: jam corde? Nondum. Exspectate: modo videbit. Respondit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Numquid dubitavit? Continuo faciem lavit. Loquebatur enim cum illo Siloa, quod interpretatur missus. Quis est missus, nisi Christus? Qui saepe testatus est dicens, Voluntatem facio Patris mei, qui me misit 2Joan. IV, 34; V, 30, et VI, 38 . Ergo ipse erat Siloa. Accessit corde caecus, audivit, credidit, adoravit: faciem lavit, vidit.