TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tria in Evangelio commendata. Ideo lumbos nostros accinctos esse voluit, et lucernas ardentes. Quid est, lumbos accinctos? Declina a malo. Quid est lucere? quid est lucernas ardentes habere? Hoc est, Et fac bonum. Quid est quod adjunxit et ait, Et vos similes estote hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis: nisi quod in illo psalmo sequitur, Inquire pacem, et sequere eam? Haec tria, hoc est, abstinentia a malo, et operatio boni, et spes praemii aeterni, commemorata sunt in Actibus Apostolorum, ubi scriptum est, Quia docebat eos Paulus de continentia, de justitia, et spe vitae aeternae 5Act. XXIV, 25 . Ad continentiam pertinet, Sint lumbi vestri accincti. Ad justitiam pertinet, Et lucernae ardentes . Ad exspectationem Domini pertinet, quae est spes vitae aeternae. Ergo, Declina a malo, haec est continentia, hi sunt lumbi accincti: Et fac bonum, haec est justitia, hae sunt lucernae ardentes: Quaere pacem et sequere eam, haec est exspectatio futuri saeculi: ergo, Similes estote hominibus expectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis.

Notes

  1. 5. Act. XXIV, 25